CESTROTA

CESTROTA
CESTROTA
apud Plinium, l. 11. c. 37. ubi de urorum cornibus, eorumque apud populos Septentrionales multiplici usu. Multasque alias ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc
quae cestrota picturae genere dicuntur. Graece κεςτρωτὰ. Fuit autem genus Encaustices, quâ cestrô, i. e. verriculô pîngebatur in ebore ac cornu. Quidquid nempe in acumen exibat, κἑςτρον Graeci vocârunt: unde κεςτρωτὸν ξύλον, praeusta sudes, apud Hesychium. In specie vero sic dicebatur veruculum, quô ignitô κεςτρωτὰ opera fiebant. Forium ornamenta hoc Encaustices genere quoque pingi consuevisse, apud Veteres Vitruvius docet, l. 4. c. 6. extr. Ipsaque forium ornamenta non fiunt cestrota neque bifora, sed valvata et aperturas habent in exteriores partes. Animalium vero cornibus tinctis et cestrotis, ebore quoque similiter pictô, lignum distinguebatut, in lectis, mensis et foribus Plin. l. 16. c. 43. extr. Excogitatae sunt et ligni bracteae, nec satis: coepêre tingi animalium cornuii, dentes secari, lignumque ebore distingui, mox operiri. Ebut porro illud et cornu, quô lignum operiebatur et distinguebatur, cestrô etiam inuri solebat et cestrotum fieri. Alias ceris etiam inurebantur fores: quod alterum Encaustices erat genus. Ausonius, Epigr. 26. v. 10.
Ceris inurens ianuarum limina
Et atriorum pegmatae.
Cuiusmodi opera cerostrata, Graecis κηρόςτρωτα, dicta sunt, nempe non ramentis et tessellis insertorum cornuum picta, sed ceris fusis et stratis inusta, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 231. et hîc in vocibus Cera, item Encaustice, et Veruculum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Nuculanidae — Temporal range: Permian to Present Nuculana minuta Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • BIFORA — apud Vittuvium l. 4. c. 6. de Foribus, Ipsaque forum ornamenta non funt cestrota, neque bifora, sed valvata: Graece sunt Δίθυρα vel συνδρομάδες θύραι; fores videl. ad imum divisae, in quibus duae θύραι, in suis quaeque catdinibus vertunt in medio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CEROSTRATA — vide Cestrota …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSTII apertura — apud Veteres duplex fuit: namque vel in interiores partes, ut hodieque, vel in exteriores, fiebat; quorum ostiorum illa ἔσω, haec ἔξω ἀνοίγεςθαι, dicebantur. Meminit huius aperturae Vitruvius, l. 4. c. 6. Ipsaque forium ornamenta non siunt… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URUS — I. URUS ab ὄρος, quasi οὐρεινὸς βοῦς, bos montanus, seu ferus, apud Macrob, Saturnal. l. 6. c. 4. inter animalia Sptentironis, memoratur Plinio. l. 8. c. 15. princip. Gignit Germania (Sythiae contermina) insignia boum ferorum genera, iubatos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”